Modlitwa poświęcenia Medalika św. Benedykta.

(dla kapłanów)

BENEDICTIO NUMISMATUM S. BENEDICTI

Adiutorium nostrum in Nomine Domini.

Qui fecit caelum et terram.

Exorcizo vos, numismata, per Deum Patrem omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli et omnis incursus, omne phantasma satanae, eradicare et effugare ab his numismatibus, ut fiant omnibus, qui eis usuri sunt, salus mentis et corporis: in nomine Patris omnipotentis, et Jesu Christi Filii eius, Domini nostri, et Spiritus Sancti Paracliti, et in caritate eiusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.

R. Amen.

V. Kyrie , eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster.

V. Salvos fac servos tuos.

R. Deus meus, sperantes in te.

V. Esto nobis, Domine, turris fortitudinis.

R. A facie inimici.

V. Dominus virutem populo suo dabit.

R. Dominus benedicet populum suum in pace.

V. Mitte nobis, Domine, auxilium de sancto.

R. Et de Sion tuere nos.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Deus omnipotens, bonorum omnium largitor, supplices te rogamus, ut per intercessionem sancti Benedicti, his sacris numismatibus, litteris et characteribus a te designatis, tuam benedictionem infundas: ut omnes, qui ea gestaverint ac bonis operibus intenti fuerint, sanitatem mentis et corporis et gratiam sanctificationis atque indulgentias (nobis) concessas consequi mereantur; omnesque diaboli insidias et fraudes, per auxilium misericordiae tuae, effugere valeant, et in conspectu tuo sancti et immaculati appareant.

R. Amen.

Oremus.

Domine Jesu Christe, qui voluisti pro totius mundi redemptione de Virgine nasci, circumcidi, a Judaeis reprobari, Judae osculo tradi, vinculis alligari, spinis coronari, clavis perforari, inter latrones crucifigi, lancea vulnerari, et tandem in Cruce mori: per hanc tuam sanctissimam passionem humiliter exoro; ut omnes diabolicas insidias et fraudes expellas ab eo, qui nomen sanctum tuum, his litteris ac characteribus a te designatis, devote invocaverit, et eum ad salutis portum perducere digneris: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

R. Amen.

Benedictio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super haec numismata ac ea gestantes, et maneat semper.

R. Amen.

(Deinde Sac. aspergit numismata aqua benedicta).

Exorcismus in Numismate inscriptus:

Crux sancta sit mihi lux, non draco sit mihi dux.

Vade retro satana, nunquam suade mihi vana.

Sunt mala quae libas. Ipse venena bibas.

Strony: 1 | 2 | Jedna strona